- DOROTHEA
- DOROTHEApuella Alexandtina, nobili orta familiâ, ingentibus divitiis, et propinquis nobilibus pollens; sed in ea ingenii, atque industriae bonum, ceterarumque honestarum artium studiamagis, quam haecvigebant. Formae vero ac decoris gloria tanta ei fuit, ut mirum ac speciale in ea Dei figmentum crederetur. Sed illa, quae religione animi, et honestate vitae pulchrior, quam vultu corporis esse studeret, aequissimo mentis iudicio, quod pulchrum, ac decorum inter homines videbatur, id potius Deo consecrate, quam usui humano indulgere statuit, ut virgo Deo sacra persisteret. Attyrannus ad contemerandam virginem, ac polluendam eius castitatem animum intendit. Comperto vero, quod Christiana esset: quae secundum sua edicta poenae magis, quam libidini subicienda videretur, in ambiguo positus, aestuare coepit, et in quam se partem verteret, ignorare; Sed ubi dubios animos libido, quae ei latius dominabatur, obtinuit, et exspectantem virginem pro martyrio ad supplicium rapi, per occultos nuntios de stupro interpellavit: Illa aeque sibi nefas esse respondit tem plum sui corporis, quod semel Deo consecraverat, idolorum cultu, ac libidinis contagione polluere, Proinde se quidem ad mortem paratam esse. Ad quae responsa Tyrannus libidine accensus, cum acrius incalesceret, et nisi verbis acquievisset, vi agere decerneret, omnibus, virgo pudicissima, facultatibus suis, domoque ac familiâ, derelictâ, noctu clam cum paucis fidelissimis famulis, et cum amicissima comite castitate discessit, atque illusum tyrannum reliquit. Euseb. Hist. Eccl. l. 8. c. 17.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.